monumenta.ch > Hieronymus > bnf10439.258 v > csg68.369 > sectio 129 > csg48.100 > sectio > sectio 132 > sectio 143 > sectio 514 > ad Philippenses, 2 > sectio 14 > sectio 16 > csg48.391 > bnf9389.326 > sectio 7 > sectio 43 > sectio 20 > sectio > sectio 26 > sectio 19 > 27 > sectio 56 > sectio 20 > csg51.139 > csg98.182 > sectio 28 > sectio 13 > sectio 17 > sectio 17 > bnf10439.256 v > sectio 25 > csg75.447 > Petri I, 3 > sectio 33 > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 304, 7
Sed et ubi sit immolatus advertite. Certe in Ecclesia, quae caput regni est, et aliarum omnium mater in Christo, coram altari, inter consacerdotes et manus religiosorum quos armatorum carnificum tumultus fecerat ad stupendum et miserabile spectaculum convenire. Qui ergo se ipsum a multo tempore exhibuerat hostiam vivam, sanctam, Deo placentem, qui carnem suam in orationibus, vigiliis, ieiuniis et asperioris cilicii usu continuo, cum vitiis et concupiscentiis crucifixerat, qui dorsum, quod sancti familiares eius noverant, tanquam Christi puerulus exponere consueverat ad flagella, qui Christi corpus et sanguinem solitus erat offerre in altari, coram altari prostratus effusum manibus impiorum obtulit proprium.